
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60





1597 XII 23 Zessionsvertrag von Prag (1. Zession)
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 4 von 26 ![]() |
|
et difficultates is hactenus dilapsus fuerit, ob præsens
diuturnum Turcicum bellum, et in quæ pericula, una
cum tota sua ditione Transÿlvanica propterea deve-
nerit, videns se multis de causis (quas omnes hoc loci
enumerare minime opus est) tam atrox, acerbum et
periculosum bellum amplius nequaquam sustentare pos-
se, quicquid interea sit, quod ipsum tamen hactenus,
eousque divino auxilio satis feliciter produxerit,
quod toti Christiane Reipublici optime constat, simul-
que perpendens, se, uti imparem potentissimo æque ac
iniustissimo et infidelissimo hosti, ne ipsa quidem in-
tercedente pace, bellorum omnium fine, et malorum
medel<l>a, rebus suis pro desiderio suo probe consulere
posse, eo2 quod quemadmodum toti orbi notissimum est,
Tyrannus ille et humani generis exiciosissima pestis3 cui fides
ludibrio, perfidia autem honori, et ornamento, imo re-
ligio quoque esse solet, non minus pace, quam bello pro
voluntate sua ad libidinem suam, uti atque abuti con-
sueverit, quæ quidem etsi multo duriora sint, quam
quivis facile cogitare possit, ferenda tamen adhuc
Principis Judicio quodammodo essent, pro communi
Christianorum bono, et hac etiam in parte quævis belli
alea, præsertim in causa adeo justa, sancta et pia sub-
eunda foret, si alia quoque et forte etiam maiora do-
mestica nimirum atque adeo vicina etiam eundem,
2 Einschub.
3 Einschub.
Seite 4 von 26 ![]() |